라틴어 문장 검색

Anno enim post Romam conditam quadringent­esimo septuagesimo quarto Autronius quidam Maximus servum suum verberatum patibuloque constrictum ante spectaculi commissionem per circum egit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 3:1)
Sed et Laberius sequenti statim commissione mimo novo interiecit hos versus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 9:1)
equidem illos celebrari et esse quam gratissimos mirabiliter cupio idque ita futurum esse confido et tecum ago ut iam ab ipsa commissione ad me quem ad modum accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies singulos persequare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:12)
sed tamen rumoris nescio quid adflaverat commissione Graecorum frequentiam non fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 2:4)
Proximis sacerdotalibus ludis, productis in commissione pantomimis, cum simul theatro ego et Quadratus egrederemur, ait mihi:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 6:2)
litterarii paene ista sunt ludi et trivialis scientiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 145:2)
in commissionibus nostris plus cantorum est quam in theatris olim spectatorum fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 10:3)
Si ludum litterarium intraveris, scies ista, quae ingenti supercilio philosophi iactant, in puerili esse praescripto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 9:3)
proinde liquido daret studentibus discendi per nuptias occasionem tribui, desidibus excusationem, igitur incumbe, neque apud te litterariam curam turba depretiet imperitorum, quia natura comparatum est ut in omnibus artibus hoc sit scientiae pretiosior pompa, quo rarior, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 6:2)
ego turbam quamlibet magnam litterariae artis expertem maxumam solitudinem appello.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 10:8)
Hodie ire in ludum occepi litterarium, Lysimache.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 268)

SEARCH

MENU NAVIGATION